HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XVII: De duodecim explorationibus

#Num. XIII

Egressus autem populus de Haseroth, fixit tentoria in deserto Pharan. Non est Pharan nomen mansionis, sed solitudinis plures mansiones continentis, ut in catalogo mansionum manifestabitur. Omnes enim continet mansiones ab Haseroth, quae fuit decima quarta usque ad Asiongaber, quae fuit trigesima secunda per quas omnes transierunt in anno secundo. De Asiongaber misit Moyses ex praecepto Domini, duodecim viros, singulos de singulis tribubus, qui considerarent terram quam possessuri erant; quorum praecipui fuerunt Caleph filius Jephone de Juda, et Osee filius Nunde Ephraim. Vocavitque Moyses Osee Josue; hic erat minister Moysi. Unde quidam dicunt, id quod supradictum est. Josue, per anticipationem dictum esse, quia nunc primo impositum est ei hoc nomen. Potest etiam dici quia Moyses curam et salutem aliorum undecim commisit illi. Cumque vocaretur Josue, vel Osee, quae nomina salvatorem sonant, tunc primo ei haec nomina appropriavit, cum salvatorem aliorum instituit. Praecepitque eis Moyses ut considerarent qualitatem terrae et hominum, et urbium; et afferrent de fructibus terrae. Eratque tempus quando praecoquae uvae comedi possunt. Qui ascendentes exploraverunt terram, et venientes in Hebron viderunt tres viros de genere Enac, vel Enacim, id est de semine giganteo, quales etiam viderant in Tanai civitate Aegypti, qui et a Tanai, Titanes dicti sunt. Fuit autem Hebron septem annis aedificata ante urbem Tanaim. Unde, et ab Hebron semen gigantum in Aegyptum descendisse creditur. Descendentesque usque ad vallem uberrimam, et torrentem, tulerunt de malis granatis, et de ficis loci illius. Palmitem quoque cum uva absciderunt, quem prae magnitudine tulerunt in vecte duo viri. Ob hoc appellatus est locus ille Nehelescol, id est botri torrens.